monumenta.ch > Plinius > sectio 90

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 90
{XXVIII} Aethiopia Aegypto contermina insignes arbores non fere habet praeter liniferam, qualis Indorum atque Arabiae dicta est. propior tamen huic natura lanae maiorque folliculus granati modo mali, similisque et inter se arbores ipsae. praeter hanc palmae, quales retulimus. insularum arbores ambitu Aethiopiae et nemora odorata in mentione earum dicta sunt.